Liber Exodus*

Caput 1: Versus 5

Erant igitur omnes animae eorum quiegressi sunt de femore Jacob, septuaginta,etc. Septuaginta animae, id est, septuaginta discipuli, cum Jacob, id est, Christo, ingrediuntur in Aegyptum, id est, mundum, missi scilicet ad praedicandum. Aliter, septuaginta animae Aegyptum ingressae, mystice in numero remissionis accipiuntur, ut huic scilicet saeculo, quod per Aegyptum figuratur, post tanta peccata detur remissio peccatorum.
(* Traductions européennes)